- SCAEA
- SCAEAurbis Troianae porta, ubi Laomedontis erat sepulchrum, ita (ut Grammaticis placet) quod ad sinistrum, h. e. occidentale urbis latus sita esset, dicta. In Augurum enim disciplina, quae Ortum spectant, dextra; quae occasum, sinistra dicuntur. Strabo tamen l. 12. viderut sentire, Scaeae portae normen, a Scaeis Thraciae populis sumptum fuisse, cum quibus Troianos multa nomina communia habuisse ostendit. Virg. Aen. l. 3. v. 350.---- Arentem Xanthi cognomine rivumAgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.Alibi l. 2. Aen. v. 612. plurali numero extulit:---- Tum Scaeas Iuno saevissima portas.Hausit ex Homero, apud quem locô non unô: Il. Z. v. 257. 393.Α᾿υτὰρ ἐπεὶ Σκαιάς τε πύλας καὶ φηγὸν ἵκοντο.Propert. l. 3. El. 8. v. 39.Nec reforam Scaeas, et Pergama Apollinis arces.Homer. Il. Σ v. 453.Πᾶν δ᾿ ἦμαρ μάρναντο περὶ Σκαιῇσι πύλῃσι.Plautus in Bacchidib. act. 4. scen. 9. v. 29.Ilio tria audivi fuisse fata, quae illi forent exitio:Signum ex arce si petiisset: alterum etiam est Troili morsTertium cum portae Scaeae lumen superum scinderetur.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.